- CLOACAE
- CLOACAEpublica sordium receptacula, sicut Latrinae (de quibus infra) privata; inter Gentilium σεβάσματα memoratae Clementi Romano, Recognit. l. 5. quem locum supra adduximus voce Aelurus 3 non tennis operae nec leviculae im pensae Romanis fuêre. Harum struendarum initium fecit Tarquinius Priscus, quô nemo Regum plura aut meliora: Is enim montibus suffossis ac urbe pensili fornicibus suspensâ receptaculum omnium urbis sordinm Cloacam fecit, inque tres ductus divisit, Plin. l. 36. c. 15. Post urbem dein a Gallis captam incensamque vicorum nullâ ratione habitâ, neque civitate, ut prius, in certas regiones divisâ, privatorum quisque suis usibus peculiarem struxit: mansêre tamen Tarquinianae inexpugnabiles ad Plinii usque aetatem, per annos 800. qui memorat Agrippam in Aedilitate per meatus corrivatis septem amnibus cursuque praecipiti torrentum modô rapere omnia atque auferre coactis, urbem subtus navigabilem fecisse. erant autem tam magnae, ut vehem foeni onustam large transmitterent, non angustiores proin oppidorum portis, lapidibus sectis et ad normam positis suffultae. Marlianus, qui dimensus est, prodidit pedum senûm denûm latitudinem se reperisse, nec altitudo minor fuit. Interim licet firmi fuerint operis, reparatae tamen non semel leguntur. Unde Livius ait, Censores detergendas cloacas et in Aventino, atque aliis partibus, qua vondum essent, faciendas locavisse. Quantô sumptn, dicat C. Aquillius apud Dionysium, Neglectis, inquiens, aliquando cloacis et non defluentibus, Censores in earum instaurationem mille talenta impendisse, h. e. sexcenta milia Philippaeorum. De iisdem Cassiodorus, l. 3. Ep. 30. l. 8 Ep. 29. Splendidae Romae civitatis cloacae, tantum visentibus conferunt stuporem, ut aliarum civitatum possint miracula superare, apud Adam. Preyelium, Sinae et Europae c. 19. Idem paulo infra, Sua fuit excretio Templi Hierosolymitani in torrentem Cedron, et ingens fuerit apud Sinas cura canalium, ad eluendas urbes. Cedet de pulchritudine utriusque structurae, de sumptibus et necessitate non cedet Roma. Hinc laudati Romani trium maxime rerum gratiâ, quae a Giaecis videbantur neglecta, Viarum, Aquaeductuum et Cloacarum. Harum cura primum penes Censores fuit, postea publici earum Curatores ab Augusto instituti sunt. Vide Dionys. Halicarn. l. 3. Plin. l. 36. c. 15. Barthol. Marlianum, l. 3. c. 18. Liv. l. 1. c. 56. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 32. etc. In eas servosab Aedile deprehensos mergi consuevisse, dicemus infra voce Lacus. Vide quoque Iactantes, it. Mendaces, ut et ubi de canalium Naribus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.